Judith 9:1-8

1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti
5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti
6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum
7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
The Latin Vulgate is in the public domain.