24
dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
25
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
26
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
27
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
28
dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
29
ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
30
suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
31
accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
32
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
33
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
34
et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit