1
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
2
nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
3
quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
4
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
5
ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
6
nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
7
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
8
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei