23
et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
24
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
25
ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
26
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
27
et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
28
quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
29
ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
30
dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
31
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
32
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
33
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus