34
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35
et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
37
conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
38
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
39
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
40
et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
42
at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me