10
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
11
respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
12
venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
14
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
15
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
16
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17
cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
18
multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
20
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere