8
ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
9
ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
10
et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
11
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
12
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
13
et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
14
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
15
Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
16
Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
17
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
18
qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur