1
et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
2
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
3
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
4
et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
5
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
6
qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
7
et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
8
multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
9
et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini