23
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
24
propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
25
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
26
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
27
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
28
et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
29
Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
30
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
31
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
32
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset