1
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
2
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
3
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
4
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
5
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
6
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
7
sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
8
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
9
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
10
illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
11
et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
12
post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
13
et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
14
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
15
et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
16
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
17
signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
18
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt