25
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
26
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
27
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
28
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
29
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
30
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
31
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
32
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
33
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
34
et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
35
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit