1
et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
2
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
3
Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
4
et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
5
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
6
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
7
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
8
relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
9
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
10
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur