16
et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
17
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
18
at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
19
et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
20
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
21
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
22
et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
23
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
24
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
25
respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum