Tobit 12:14-22

14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum
16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam
17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt
22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
The Latin Vulgate is in the public domain.