Tobit 12:8-18

8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere
9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam
10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae
11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum
12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino
13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum
16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam
17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
The Latin Vulgate is in the public domain.