Tobit 13:1-10

1 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
9 ego autem et anima mea in eo laetabimur
10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
The Latin Vulgate is in the public domain.