1
aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
2
quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
3
confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
4
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
5
ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
6
aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
7
ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem