1
Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
2
cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
3
ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
4
cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere
5
denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
6
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
7
ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem
8
haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
9
cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
10
ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato