Tobit 1:11-21

11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset
15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.