Tobit 1:8-18

8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset
15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
The Latin Vulgate is in the public domain.