Tobit 3:1-9

1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium
3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te
6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere
7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui
8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam
9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum
The Latin Vulgate is in the public domain.