Tobit 5:1-11

1 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater
2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi
3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
The Latin Vulgate is in the public domain.