Tobit 5:14-24

14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu
17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat
18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius
19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum
20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum
21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
The Latin Vulgate is in the public domain.