Tobit 6:10-20

10 et dixit ei ubi vis ut maneamus
11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam
12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem
13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium
17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
The Latin Vulgate is in the public domain.