5
filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum
6
surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis
7
dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
8
tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
9
et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum
10
dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani
11
et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
12
dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam
13
cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
14
mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat
15
at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes