Wisdom 10:1-9

1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia
3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
The Latin Vulgate is in the public domain.