Wisdom 12:12-22

12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
The Latin Vulgate is in the public domain.