16
virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
17
virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18
tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
19
docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20
si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
21
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
23
unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24
etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
25
propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
26
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt