Wisdom 14:14-24

14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
The Latin Vulgate is in the public domain.