Wisdom 14:8-18

8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
The Latin Vulgate is in the public domain.