Wisdom 16:1-11

1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
The Latin Vulgate is in the public domain.