13
de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
14
cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
15
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
16
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
17
tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati
18
et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat
19
visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
20
tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
21
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
22
vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
23
cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam