Wisdom 19:1-10

1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio
8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra
9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
The Latin Vulgate is in the public domain.