Wisdom 2:12-22

12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
The Latin Vulgate is in the public domain.