Wisdom 2:8-18

8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis
11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
The Latin Vulgate is in the public domain.