Wisdom 4:4-14

4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
9 et aetas senectutis vita inmaculata
10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
13 consummatus in brevi explevit tempora multa
14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
The Latin Vulgate is in the public domain.