Wisdom 5:15-24

15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient
23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium
The Latin Vulgate is in the public domain.