Wisdom 6:9-19

9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
18 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
The Latin Vulgate is in the public domain.