Wisdom 7:1-10

1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro
2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente
3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
4 in involumentis nutritus sum et curis magnis
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae
8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius
9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
The Latin Vulgate is in the public domain.