20
naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
21
et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
22
est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
23
humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
24
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
25
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
26
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
27
et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
28
neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
29
est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior