1 Chronicles 21; 1 Chronicles 22; 1 Chronicles 23

Viewing Multiple Passages

1 Chronicles 21

1 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel
2 dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam
3 responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli
4 sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem
5 deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum
6 nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium
7 displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel
8 dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
9 et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
10 vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi
11 cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris
12 aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me
13 et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum
14 misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum
15 misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei
16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram
17 dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur
18 angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei
19 ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini
20 porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum
21 igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram
22 dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo
23 dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo
24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita
25 dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos
26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti
27 praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam
28 protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas
29 tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon
30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Chronicles 22

1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel
2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei
3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David
5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas
6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel
7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei
8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me
9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius
10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum
11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
13 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas
14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia
15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum
17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum
18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius
19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Chronicles 23

1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex mili
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
7 Gersom Leedan et Semei
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Lev
15 filii Mosi Gersom et Eliezer
16 filii Gersom Subuhel primus
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
18 filii Isaar Salumith primus
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartu
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Ci
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.