2 John 1; 3 John 1

Viewing Multiple Passages

2 John 1

1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
6 et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis
12 plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
13 salutant te filii sororis tuae electae
The Latin Vulgate is in the public domain.

3 John 1

1 senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
2 carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua
3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
5 carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
7 pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
8 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
9 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
14 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur
15 pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen
The Latin Vulgate is in the public domain.