2 Samuel 22; 2 Samuel 23; 2 Samuel 24

Viewing Multiple Passages

2 Samuel 22

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Samuel 23

1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel
2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam
3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei
4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terr
5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus
7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium
10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda
11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlee
15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus
19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenera
20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta su
22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto
24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem
25 Semma de Arari Helica de Arodi
26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites
35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gadd
37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrite
39 Urias Hettheus omnes triginta septem
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Samuel 24

1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius
3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel
5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad
6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem
7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem
9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis
11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens
12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem
14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis
15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum
16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus
20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo
22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum
23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
25 et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.