Ecclesiastes 7; Ecclesiastes 8; Ecclesiastes 9; 2 Corinthians 13

Viewing Multiple Passages

Ecclesiastes 7

1 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
2 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
3 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
4 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
5 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
6 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
8 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
9 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
10 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
11 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
12 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
13 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
14 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
15 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
16 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
17 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
18 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
19 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
20 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
22 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
23 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
24 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
25 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
26 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
27 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
28 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
29 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
30 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 8

1 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit
2 ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
3 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet
4 et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis
5 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit
6 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio
7 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio
8 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium
9 omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum
10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est
11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala
12 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius
13 non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei
14 est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico
15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole
16 et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit
17 et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 9

1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit
2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat
3 hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur
4 nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo
5 viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum
6 amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
8 omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat
9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole
10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
11 verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit
13 hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
14 civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
15 inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
16 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita
17 verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos
18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Corinthians 13

1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
The Latin Vulgate is in the public domain.