Hebrews 1; Hebrews 2; Hebrews 3; Hebrews 4; Hebrews 5; Hebrews 6

Viewing Multiple Passages

Hebrews 1

1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 2

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 3

1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 4

1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 5

1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 6

1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
The Latin Vulgate is in the public domain.