Hosea 12; Hosea 13; Hosea 14; Revelation 4

Viewing Multiple Passages

Hosea 12

1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 13

1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 14

1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
10 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Revelation 4

1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec
2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens
3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae
4 et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas
5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei
6 et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro
7 et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilae volanti
8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est
9 et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum
10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes
11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.