Isaiah 37; Isaiah 38; Isaiah 39; Psalms 76

Viewing Multiple Passages

Isaiah 37

1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam
3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti
4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam
6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua
8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis
9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens
10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari
12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens
16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram
17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem
18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum
19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos
20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem
23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel
24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius
25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum
26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum
27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret
28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me
29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti
30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum
31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum
32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud
33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem
34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum
36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum
37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve
38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo
The Latin Vulgate is in the public domain.

Isaiah 38

1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.

Isaiah 39

1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset
2 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua
3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone
4 et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis
5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus
7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
8 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 76

1 in finem pro Idithun psalmus Asaph
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma
5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma
11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor
14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi
18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt
19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra
20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur
21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
The Latin Vulgate is in the public domain.