Job 3; Job 4; Acts 7:44-59

Viewing Multiple Passages

Job 3

1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2 et locutus est
3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
7 sit nox illa solitaria nec laude digna
8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 4

1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 7:44-59

44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
47 Salomon autem aedificavit illi domum
48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
50 nonne manus mea fecit haec omnia
51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
The Latin Vulgate is in the public domain.