Joshua 13; Joshua 14; Joshua 15; Luke 1:57-80

Viewing Multiple Passages

Joshua 13

1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa
2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei
5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi
7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse
8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca
12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi
15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas
16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba
17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth
19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae
22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis
23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum
24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est
25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba
26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir
27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam
28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum
29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem
30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida
31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas
32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Joshua 14

1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel
2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui
3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos
4 sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua
5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram
6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne
7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur
8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum
10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum
12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi
13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem
14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel
15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Joshua 15

1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona Adeda
23 et Cedes et Asor Iethnan
24 Zif et Thelem Baloth
25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
26 Aman Same et Molada
27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
29 Bala et Hiim Esem
30 et Heltholad Exiil et Harma
31 Siceleg et Medemena et Sensenna
32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
37 Sanan et Adesa et Magdalgad
38 Delean et Mesfa et Iecthel
39 Lachis et Bascath et Aglon
40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
42 Labana et Aether et Asan
43 Ieptha et Esna et Nesib
44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
45 Accaron cum vicis et villulis suis
46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
48 et in monte Samir et Iether et Soccho
49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
50 Anab et Isthemo et Anim
51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
52 Arab et Roma et Esaan
53 Ianum et Bethafua et Afeca
54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
58 Alul et Bethsur et Gedor
59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Luke 1:57-80

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.