Luke 14; Luke 15

Viewing Multiple Passages

Luke 14

1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
6 et non poterant ad haec respondere illi
7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
The Latin Vulgate is in the public domain.

Luke 15

1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
3 et ait ad illos parabolam istam dicens
4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
11 ait autem homo quidam habuit duos filios
12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
The Latin Vulgate is in the public domain.